- COLORATI Etrusci
- COLORATI Etrusciapud Martialem, de Muliere, l. 10. Epigr. 68. v. 3.Deque coloratis numquam lita mater Etruscis;Salmasio sunt ἡλιόκαυσοι, sole adusti: quod ne fieret, medicamina delicatiores adhibebant, ςθερινὰ προφυλακτικὰ προσώπων, Auctoribus τῶ κομμωτικῶν dicta, quae praestabant, ne Sole facies laederetur. Hinc Martialis ibi mulierem numquam litam vocat, quae istiusmodi medicamentis faciem numquam induxerit, ad candorem servandum et Solem cuti defendendum, ne coloraretur:Salmas. Not. ad Spartian. in Hadriano, c. 4. Vide infra ubi de Linendi faciem more. alia notio vocis apud Senecam, de Beata Vita, l. 2. uti infra videbimus, voce Pauperes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.